pronađen 154 Rezultati za: Patrum

  • et accedentes ad Zorobabel et ad principes patrum dixerunt eis ædificemus vobiscum quia ita ut vos quærimus Deum vestrum ecce nos immolamus victimas ex diebus Asoraddan regis Assur qui adduxit nos huc (Liber Esdrae 4, 2)

  • et dixit eis Zorobabel et Josue et reliqui principes patrum Israël non est vobis et nobis ut ædificemus domum Deo nostro sed nos ipsi soli ædificabimus Domino Deo nostro sicut præcepit nobis rex Cyrus rex Persarum (Liber Esdrae 4, 3)

  • ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum et invenies scriptum in commentariis et scies quoniam urbs illa urbs rebellis est et nocens regibus et provinciis et bella concitant in ea ex diebus antiquis quam ob rem et civitas ipsa destructa est (Liber Esdrae 4, 15)

  • benedictus Dominus Deus patrum nostrorum qui dedit hoc in corde regis ut glorificaret domum Domini quæ est in Hierusalem (Liber Esdrae 7, 27)

  • et dixi eis vos sancti Domini et vasa sancta et argentum et aurum quod sponte oblatum est Domino Deo patrum vestrorum (Liber Esdrae 8, 28)

  • a diebus patrum nostrorum sed et nos ipsi peccavimus granditer usque ad diem hanc et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi et reges nostri et sacerdotes nostri in manum regum terrarum in gladium in captivitatem in rapinam et in confusionem vultus sicut et die hac (Liber Esdrae 9, 7)

  • et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum et facite placitum ejus et separamini a populis terræ et ab uxoribus alienigenis (Liber Esdrae 10, 11)

  • feceruntque sic filii transmigrationis et abierunt Ezras sacerdos et viri principes familiarum in domum patrum suorum et omnes per nomina sua et sederunt in die primo mensis decimi ut quærerent rem (Liber Esdrae 10, 16)

  • hii sunt autem qui ascenderunt de Thelmella Thelarsa Cherub Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israël essent (Liber Nehemiae 7, 61)

  • et separatum est semen filiorum Israël ab omni filio alienigena et steterunt et confitebantur peccata sua et iniquitates patrum suorum (Liber Nehemiae 9, 2)

  • et vidisti adflictionem patrum nostrorum in Ægypto clamoremque eorum audisti super mare Rubrum (Liber Nehemiae 9, 9)

  • sortes ergo misimus super oblatione lignorum inter sacerdotes et Levitas et populos ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum per tempora a temporibus anni usque ad annum ut arderent super altare Domini Dei nostri sicut scriptum est in lege Mosi (Liber Nehemiae 10, 34)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina