pronađen 34 Rezultati za: Peccator
sed omnia in futuro servantur incerta eo quod universa æque eveniant justo et impio bono et malo mundo et inmundo immolanti victimas et sacrificia contemnenti sicut bonus sic et peccator ut periurus ita et ille qui verum dejerat (Liber Ecclesiastes 9, 2)
cor nequam gravabitur doloribus et peccator adiciet ad peccandum (Liber Ecclesiasticus 3, 29)
non ventiles te in omnem ventum et non eas in omni via sic enim peccator probatur duplici lingua (Liber Ecclesiasticus 5, 11)
noli fieri pro amico inimicus proximo inproperium enim et contumeliam malus hereditabit et omnis peccator invidus et bilinguis (Liber Ecclesiasticus 6, 1)
ab scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur sanguis homo vero peccator sanguini insidiatur (Liber Ecclesiasticus 11, 34)
si communicabit lupus agno aliquando sic peccator justo (Liber Ecclesiasticus 13, 21)
non effugiet in rapinam peccator et non retardabit sufferentia misericordiam facientis (Liber Ecclesiasticus 16, 14)
in vanitate sua adprehendetur peccator et superbus et maledicus scandalizabitur in illo (Liber Ecclesiasticus 23, 8)
ira et furor utraque execrabilia et vir peccator continens erit illorum (Liber Ecclesiasticus 27, 33)
homo enim iracundus incendit litem et vir peccator turbabit amicos et in medium pacem habentium inmittit inimicitiam (Liber Ecclesiasticus 28, 11)
repromissorem fugit peccator et inmundus (Liber Ecclesiasticus 29, 20)
bona repromissoris sibi adscribit peccator et ingratus sensu derelinquet liberantem se (Liber Ecclesiasticus 29, 21)