pronađen 39 Rezultati za: Phase

  • et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israël de Bersabee usque Dan ut venirent et facerent phase Domino Deo Israël in Hierusalem multi enim non fecerant sicut lege præscriptum est (Liber II Paralipomenon 30, 5)

  • immolaverunt autem phase quartadecima die mensis secundi sacerdotes quoque atque Levitæ tandem sanctificati obtulerunt holocausta in domo Domini (Liber II Paralipomenon 30, 15)

  • eo quod multa turba sanctificata non esset et idcirco Levitæ immolarent phase his qui non occurrerant sanctificari Domino (Liber II Paralipomenon 30, 17)

  • magna etiam pars populi de Ephraim et Manasse et Isachar et Zabulon quæ sanctificata non fuerat comedit phase non juxta quod scriptum est et oravit pro eis Ezechias dicens Dominus bonus propitiabitur (Liber II Paralipomenon 30, 18)

  • fecit autem Josias in Hierusalem phase Domino quod immolatum est quartadecima die mensis primi (Liber II Paralipomenon 35, 1)

  • et sanctificati immolate phase fratres etiam vestros ut possint juxta verba quæ locutus est Dominus in manu Mosi facere præparate (Liber II Paralipomenon 35, 6)

  • dedit præterea Josias omni populo qui ibi fuerat inventus in sollemnitatem phase agnos et hedos de gregibus et reliqui pecoris triginta milia boumque tria milia hæc de regis universa substantia (Liber II Paralipomenon 35, 7)

  • duces quoque ejus sponte quod voluerant obtulerunt tam populo quam sacerdotibus et Levitis porro Helcias et Zaccharias et Jehihel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum phase pecora commixtim duo milia sescenta et boves trecentos (Liber II Paralipomenon 35, 8)

  • Chonenias autem Semejas etiam et Nathanaël fratres ejus necnon Asabias et Jahihel et Jozabath principes Levitarum dederunt ceteris Levitis ad celebrandum phase quinque milia pecorum et boves quingentos (Liber II Paralipomenon 35, 9)

  • et immolatum est phase asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem et Levitæ detraxerunt pelles holocaustorum (Liber II Paralipomenon 35, 11)

  • et assaverunt phase super ignem juxta quod lege præceptum est pacificas vero hostias coxerunt in lebetis et caccabis et ollis et festinato distribuerunt universæ plebi (Liber II Paralipomenon 35, 13)

  • omnis igitur cultura Domini rite conpleta est in die illa ut facerent phase et offerrent holocausta super altare Domini juxta præceptum regis Josiæ (Liber II Paralipomenon 35, 16)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina