pronađen 175 Rezultati za: Postquam

  • cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum aut pacifica voluntaria Domino aperietur ei porta quæ respicit ad orientem et faciet holocaustum suum et pacifica sua sicut fieri solet in die sabbati et egredietur claudeturque porta postquam exierit (Prophetia Ezechielis 46, 12)

  • et omnis anima vivens quæ serpit quocumque venerit torrens vivet et erunt pisces multi satis postquam venerint illuc aquæ istæ et sanabuntur et vivent omnia ad quæ venerit torrens (Prophetia Ezechielis 47, 9)

  • Quod autem præcepit ut relinqueretur germen radicum eius, id est arboris regnum tuum tibi manebit postquam cognoveris potestatem esse caëlestem. (Prophetia Danielis 4, 23)

  • Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina. (Prophetia Danielis 13, 27)

  • Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel præcepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege et egressi clauserunt ostium et signantes annulo regis abierunt. (Prophetia Danielis 14, 13)

  • quapropter hæc faciam tibi Israël postquam autem hæc fecero tibi præparare in occursum Dei tui Israël (Prophetia Amos 4, 12)

  • postquam autem resurrexero præcedam vos in Galilæam (Evangelium secundum Matthaeum 26, 32)

  • et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis ejus et duxerunt eum ut crucifigerent (Evangelium secundum Matthaeum 27, 31)

  • postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta ejus sortem mittentes (Evangelium secundum Matthaeum 27, 35)

  • postquam autem traditus est Johannes venit Jesus in Galilæam prædicans evangelium regni Dei (Evangelium secundum Marcum 1, 14)

  • et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis et educunt illum ut crucifigerent eum (Evangelium secundum Marcum 15, 20)

  • et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in cælum et sedit a dextris Dei (Evangelium secundum Marcum 16, 19)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina