pronađen 34 Rezultati za: Potestas

  • Tu es rex, qui magnificatus es, et invaluisti et magnitudo tua crevit, et pervenit usque ad caëlum, et potestas tua in terminos universæ terræ. (Prophetia Danielis 4, 19)

  • Igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad caëlum levavi, et sensus meus redditus est mihi et Altissimo benedixi, et viventem in sempiternum laudavi, et glorificavi quia potestas eius potestas sempiterna, et regnum eius in generationem et generationem. (Prophetia Danielis 4, 31)

  • A me constitutum est decretum, ut in universo imperio, et regno meo tremiscant, et paveant Deum Danielis. ipse est enim Deus vivens, et æternus in sæcula et regnum eius non dissipabitur, et potestas eius usque in æternum. (Prophetia Danielis 6, 26)

  • Post hæc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quattuor super se, et quattuor capita erant in bestia, et potestas data est ei. (Prophetia Danielis 7, 6)

  • aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitæ constituta essent eis usque ad tempus, et tempus. (Prophetia Danielis 7, 12)

  • Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient potestas eius, potestas æterna, quæ non auferetur et regnum eius, quod non corrumpetur. (Prophetia Danielis 7, 14)

  • Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quæ est subter omne caëlum, detur populo sanctorum Altissimi cuius regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient. (Prophetia Danielis 7, 27)

  • et tu turris Gregis nebulosa filiæ Sion usque ad te veniet et veniet potestas prima regnum filiæ Hierusalem (Prophetia Michaeae 4, 8)

  • et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et potestas ejus a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terræ (Prophetia Zachariae 9, 10)

  • et accedens Jesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in cælo et in terra (Evangelium secundum Matthaeum 28, 18)

  • cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed hæc est hora vestra et potestas tenebrarum (Evangelium secundum Lucam 22, 53)

  • omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quæ autem sunt a Deo ordinatæ sunt (Epistula ad Romanos 13, 1)


O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina