pronađen 251 Rezultati za: Quas

  • et tulisti filios tuos et filias tuas quas generasti mihi et immolasti eis ad devorandum numquid parva est fornicatio tua (Prophetia Ezechielis 16, 20)

  • et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit sed vicisti eas sceleribus tuis et justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es (Prophetia Ezechielis 16, 51)

  • omnium iniquitatum ejus quas operatus est non recordabor in justitia sua quam operatus est vivet (Prophetia Ezechielis 18, 22)

  • si autem averterit se justus a justitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet omnes justitiæ ejus quas fecerat non recordabuntur in prævaricatione qua prævaricatus est et in peccato suo quod peccavit in ipsis morietur (Prophetia Ezechielis 18, 24)

  • considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est vita vivet et non morietur (Prophetia Ezechielis 18, 28)

  • et feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus in quarum medio erant et inter quas apparui eis ut educerem eos de terra Ægypti (Prophetia Ezechielis 20, 9)

  • in odorem suavitatis suscipiam vos cum eduxero vos de populis et congregavero vos de terris in quas dispersi estis et sanctificabor in vobis in oculis nationum (Prophetia Ezechielis 20, 41)

  • et recordabimini ibi viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum quibus polluti estis in eis et displicebitis vobis in conspectu vestro in omnibus malitiis vestris quas fecistis (Prophetia Ezechielis 20, 43)

  • insuper et fornicationes suas quas habuerat in Ægypto non reliquit nam et illi dormierant cum ea in adulescentia ejus et illi confregerant ubera pubertatis ejus et effuderant fornicationem suam super eam (Prophetia Ezechielis 23, 8)

  • fecerunt hæc tibi quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis eorum (Prophetia Ezechielis 23, 30)

  • loquere domui Israël hæc dicit Dominus Deus ecce ego polluam sanctuarium meum superbiam imperii vestri et desiderabile oculorum vestrorum et super quo pavet anima vestra et filii vestri et filiæ quas reliquistis gladio cadent (Prophetia Ezechielis 24, 21)

  • et inritabo cor populorum multorum cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis (Prophetia Ezechielis 32, 9)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina