pronađen 43 Rezultati za: Sermone
non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute (Epistula I ad Corinthios 4, 20)
sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate vestra in nos ut et in hac gratia abundetis (Epistula II ad Corinthios 8, 7)
et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis (Epistula II ad Corinthios 11, 6)
omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum (Epistula ad Galatas 5, 14)
quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 5)
neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiæ Deus testis est (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 5)
exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 16)