pronađen 127 Rezultati za: Tradidit

  • dixit autem David non sic facietis fratres mei de his quæ tradidit Dominus nobis et custodivit nos et dedit latrunculos qui eruperant adversum nos in manu nostra (Liber I Samuelis 30, 23)

  • reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo qui direxit aciem adversum filios Ammon (Liber II Samuelis 10, 10)

  • cumque venisset rex in domum suam Hierusalem tulit decem mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum et tradidit eas in custodiam alimenta eis præbens et non est ingressus ad eas sed erant clausæ usque ad diem mortis suæ in viduitate viventes (Liber II Samuelis 20, 3)

  • quod cum audisset propheta ille qui reduxerat eum de via ait vir Dei est qui inobœdiens fuit ori Domini et tradidit eum Dominus leoni et confregit eum et occidit juxta verbum Domini quod locutus est ei (Liber I Regum 13, 26)

  • pro quibus fecit rex Roboam scuta ærea et tradidit ea in manu ducum scutariorum et eorum qui excubabant ante ostium domus regis (Liber I Regum 14, 27)

  • tulitque Helias puerum et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum et tradidit matri suæ et ait illi en vivit filius tuus (Liber I Regum 17, 23)

  • iratusque est furor Domini contra Israël et tradidit eos in manu Azahelis regis Syriæ et in manu Benadad filii Azaël cunctis diebus (Liber II Regum 13, 3)

  • projecitque Dominus omne semen Israël et adflixit eos et tradidit in manu diripientium donec proiceret eos a facie sua (Liber II Regum 17, 20)

  • sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscujusque candelabri et lucernarum similiter et in candelabris argenteis et in lucernis eorum pro diversitate mensuræ pondus argenti tradidit (Liber I Paralipomenon 28, 15)

  • pro quibus fecit rex æneos et tradidit illos principibus scutariorum qui custodiebant vestibulum palatii (Liber II Paralipomenon 12, 10)

  • fugeruntque filii Israël Judam et tradidit eos Deus in manu eorum (Liber II Paralipomenon 13, 16)

  • nonne Æthiopes et Lybies multo plures erant quadrigis et equitibus et multitudine nimia quos cum Domino credidisses tradidit in manu tua (Liber II Paralipomenon 16, 8)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina