pronađen 197 Rezultati za: Tribus

  • porro Joas filius Joachaz tulit urbes de manu Benadad filii Azaël quas tulerat de manu Joachaz patris sui jure prœlii tribus vicibus percussit eum Joas et reddidit civitates Israheli (Liber II Regum 13, 25)

  • pervagatusque est omnem terram et ascendens Samariam obsedit eam tribus annis (Liber II Regum 17, 5)

  • iratusque est Dominus vehementer Israël et abstulit eos de conspectu suo et non remansit nisi tribus Juda tantummodo (Liber II Regum 17, 18)

  • viginti trium annorum erat Joahaz cum regnare cœpisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Amithal filia Hieremiæ de Lobna (Liber II Regum 23, 31)

  • in diebus ejus ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis et factus est ei Jojachim servus tribus annis et rursum rebellavit contra eum (Liber II Regum 24, 1)

  • decem et octo annorum erat Jojachin cum regnare cœpisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Næstha filia Helnathan de Hierusalem (Liber II Regum 24, 8)

  • sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem (Liber I Paralipomenon 3, 4)

  • filii Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad prœlia quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam (Liber I Paralipomenon 5, 18)

  • filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon ingens quippe numerus erat (Liber I Paralipomenon 5, 23)

  • et suscitavit Deus Israël spiritum Ful regis Assyriorum et spiritum Theglathphalnasar regis Assur et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Alæ et Abor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc (Liber I Paralipomenon 5, 26)

  • filiis autem Gersom de cognatione dimidiæ tribus Manasse Gaulon in Basan et suburbana ejus et Astharoth cum suburbanis suis (Liber I Paralipomenon 6, 71)

  • et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia singuli per nomina sua venerunt ut constituerent regem David (Liber I Paralipomenon 12, 31)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina