pronađen 75 Rezultati za: Videre

  • nos ergo memores salis quod in palatio comedimus et quia læsiones regis videre nefas ducimus idcirco misimus et nuntiavimus regi (Liber Esdrae 4, 14)

  • me duxit et reduxit sanum pecuniam a Gabelo ipse suscepit uxorem ipse me habere fecit et dæmonium ab ea conpescuit gaudium parentibus ejus fecit me ipsum a devoratione piscis eripuit te quoque fecit videre lumen cæli et bonis omnibus per eum repleti sumus quid illi ad hæc dignum poterimus dare (Liber Thobis 12, 3)

  • et cum hæc dixisset ab aspectu eorum ablatus est et ultra eum videre non potuerunt (Liber Thobis 12, 21)

  • respice castra Assyriorum nunc sicut tunc castra videre Ægyptiorum dignatus es quando post servos tous armati currebant confidentes in quadrigis et in equitatu suo et in multitudine bellatorum (Liber Iudith 9, 6)

  • quoniam non derelinques animam meam in inferno non dabis sanctum tuum videre corruptionem (Liber Psalmorum 15, 10)

  • credo videre bona Domini in terra viventium (Liber Psalmorum 26, 13)

  • quis est homo qui vult vitam cupit videre dies bonos (Liber Psalmorum 33, 13)

  • et dixit Matthathias væ mihi ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctæ et sedere illic cum datur in manibus inimicorum (Liber I Maccabaeorum 2, 7)

  • quoniam melius est nos mori in bello quam videre mala gentis nostræ et sanctorum (Liber I Maccabaeorum 3, 59)

  • et innotuit sermo Judæ quoniam cum dolo venerat ad eum et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem ejus (Liber I Maccabaeorum 7, 30)

  • eos autem qui nollent transire ad instituta gentilium interficerent erat ergo videre miseriam (Liber II Maccabaeorum 6, 9)

  • idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre et repperi (Liber Proverbiorum 7, 15)


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina