pronađen 283 Rezultati za: apud
et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis et personarum acceptio non est apud eum (Epistula ad Ephesios 6, 9)
nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum (Epistula ad Philippenses 4, 6)
et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quæ Laodicensium est vos legatis (Epistula ad Colossenses 4, 16)
nam et cum apud vos essemus prædicebamus vobis passuros nos tribulationes sicut et factum est et scitis (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 4)
si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 6)
non retinetis quod cum adhuc essem apud vos hæc dicebam vobis (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 5)
de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 1)
nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 10)
pænulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem membranas (Epistula II ad Timotheum 4, 13)
omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio (Epistula Iacobi 1, 17)
religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem hæc est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc sæculo (Epistula Iacobi 1, 27)
nonne judicatis apud vosmet ipsos et facti estis judices cogitationum iniquarum (Epistula Iacobi 2, 4)