pronađen 17 Rezultati za: audiam

  • at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem ejus et dimittam Israël nescio Dominum et Israël non dimittam (Liber Exodus 5, 2)

  • si læseritis eos vociferabuntur ad me et ego audiam clamorem eorum (Liber Exodus 22, 23)

  • nulla erit distantia personarum ita parvum audietis ut magnum nec accipietis cujusquam personam quia Dei judicium est quod si difficile vobis aliquid visum fuerit referte ad me et ego audiam (Liber Deuteronomii 1, 17)

  • ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb quando contio congregata est atque dixisti ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo ne moriar (Liber Deuteronomii 18, 16)

  • doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiæ meæ respondebit mihi (Liber Iob 20, 3)

  • ut audiam vocem laudis et enarrem universa mirabilia tua (Liber Psalmorum 25, 7)

  • audiam quid loquatur in me Dominus Deus quoniam loquetur pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor (Liber Psalmorum 84, 9)

  • et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem non audiam manus vestræ sanguine plenæ sunt (Liber Isaiae 1, 15)

  • Dominus dedit mihi linguam eruditam ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo erigit mane mane erigit mihi aurem ut audiam quasi magistrum (Liber Isaiae 50, 4)

  • eritque antequam clament ego exaudiam adhuc illis loquentibus ego audiam (Liber Isaiae 65, 24)

  • usquequo videbo fugientem audiam vocem bucinæ (Liber Ieremiae 4, 21)

  • locutus sum ad te in abundantia tua dixisti non audiam hæc est via tua ab adulescentia tua quia non audisti vocem meam (Liber Ieremiae 22, 21)


“Caminhe sempre e somente no bem e dê, cada dia, um passo à frente na linha vertical, de baixo para cima.” São Padre Pio de Pietrelcina