pronađen 165 Rezultati za: cælum
et levavi oculos meos et vidi et ecce duæ mulieres egredientes et spiritus in alis earum et habebant alas quasi alas milvi et levaverunt amphoram inter terram et cælum (Prophetia Zachariae 5, 9)
onus verbi Domini super Israël dixit Dominus extendens cælum et fundans terram et fingens spiritum hominis in eo (Prophetia Zachariae 12, 1)
amen quippe dico vobis donec transeat cælum et terra jota unum aut unus apex non præteribit a lege donec omnia fiant (Evangelium secundum Matthaeum 5, 18)
ego autem dico vobis non jurare omnino neque per cælum quia thronus Dei est (Evangelium secundum Matthaeum 5, 34)
et tu Capharnaum numquid usque in cælum exaltaberis usque in infernum descendes quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te forte mansissent usque in hunc diem (Evangelium secundum Matthaeum 11, 23)
et cum jussisset turbam discumbere supra fænum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in cælum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis (Evangelium secundum Matthaeum 14, 19)
at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim cælum (Evangelium secundum Matthaeum 16, 2)
et mane hodie tempestas rutilat enim triste cælum (Evangelium secundum Matthaeum 16, 3)
cælum et terra transibunt verba vero mea non præteribunt (Evangelium secundum Matthaeum 24, 35)
et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in cælum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus (Evangelium secundum Marcum 6, 41)
et suspiciens in cælum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire (Evangelium secundum Marcum 7, 34)
cælum et terra transibunt verba autem mea non transibunt (Evangelium secundum Marcum 13, 31)