pronađen 169 Rezultati za: caritatem gratiam
inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam (Liber Proverbiorum 3, 34)
qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit (Liber Proverbiorum 12, 2)
doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago (Liber Proverbiorum 13, 15)
cor sapientis erudiet os ejus et labiis illius addet gratiam (Liber Proverbiorum 16, 23)
qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem (Liber Proverbiorum 22, 11)
qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit (Liber Proverbiorum 28, 23)
verti me alio vidique sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec artificum gratiam sed tempus casumque in omnibus (Liber Ecclesiastes 9, 11)
introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem (Canticum Canticorum 2, 4)
aquæ multæ non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione quasi nihil despicient eum (Canticum Canticorum 8, 7)
quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam (Liber Ecclesiasticus 3, 20)
et Deus conspector qui reddit gratiam meminit in posterum et in tempore casus tui invenies firmamentum (Liber Ecclesiasticus 3, 34)
est enim confusio adducens peccatum et est confusio adducens gloriam et gratiam (Liber Ecclesiasticus 4, 25)