pronađen 785 Rezultati za: cur

  • cui responderunt filii Joseph non poterimus ad montana conscendere cum ferreis curribus utantur Chananei qui habitant in terra campestri in qua sitæ sunt Bethsan cum viculis suis et Jezraël mediam possidens vallem (Liber Iosue 17, 16)

  • sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia et poteris ultra procedere cum subverteris Chananeum quem dicis ferreos habere currus et esse fortissimum (Liber Iosue 17, 18)

  • hæc mandat omnis populus Domini quæ est ista transgressio cur reliquistis Dominum Deum Israël ædificantes altare sacrilegum et a cultu illius recedentes (Liber Iosue 22, 16)

  • eduxique vos et patres vestros de Ægypto et venistis ad mare persecutique sunt Ægyptii patres vestros cum curribus et equitatu usque ad mare Rubrum (Liber Iosue 24, 6)

  • fuitque Dominus cum Juda et montana possedit nec potuit delere habitatores vallis quia falcatis curribus abundabant (Liber Iudicum 1, 19)

  • ita dumtaxat ut non feriretis fœdus cum habitatoribus terræ hujus et aras eorum subverteretis et noluistis audire vocem meam cur hoc fecistis (Liber Iudicum 2, 2)

  • clamaveruntque filii Israël ad Dominum nongentos enim habebat falcatos currus et per viginti annos vehementer oppresserat eos (Liber Iudicum 4, 3)

  • ego autem ducam ad te in loco torrentis Cison Sisaram principem exercitus Jabin et currus ejus atque omnem multitudinem et tradam eos in manu tua (Liber Iudicum 4, 7)

  • et congregavit nongentos falcatos currus omnemque exercitum de Aroseth gentium ad torrentem Cison (Liber Iudicum 4, 13)

  • perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus ejus universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac in tantum ut Sisara de curru desiliens pedibus fugeret (Liber Iudicum 4, 15)

  • et Barac persequeretur fugientes currus et exercitum usque ad Aroseth gentium et omnis hostium multitudo usque ad internicionem caderet (Liber Iudicum 4, 16)

  • egressa igitur Jaël in occursum Sisaræ dixit ad eum intra ad me domine mi intra ne timeas qui ingressus tabernaculum ejus et opertus ab ea pallio (Liber Iudicum 4, 18)


“O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural.” São Padre Pio de Pietrelcina