pronađen 785 Rezultati za: cur

  • qui egressus in occursum cognati sui adoravit et osculatus est eum salutaveruntque se mutuo verbis pacificis cumque intrasset tabernaculum (Liber Exodus 18, 7)

  • quod cum vidisset cognatus ejus omnia scilicet quæ agebat in populo ait quid est hoc quod facis in plebe cur solus sedes et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam (Liber Exodus 18, 14)

  • cumque eduxisset eos Moses in occursum Dei de loco castrorum steterunt ad radices montis (Liber Exodus 19, 17)

  • si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad eum (Liber Exodus 23, 4)

  • terrorem meum mittam in præcursum tuum et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam (Liber Exodus 23, 27)

  • Moses autem orabat Dominum Deum suum dicens cur Domine irascitur furor tuus contra populum tuum quem eduxisti de terra Ægypti in fortitudine magna et in manu robusta (Liber Exodus 32, 11)

  • et mittam præcursorem tui angelum ut eiciam Chananeum et Amorreum et Hettheum et Ferezeum et Eveum et Jebuseum (Liber Exodus 33, 2)

  • festinusque Moses curvatus est pronus in terram et adorans (Liber Exodus 34, 8)

  • offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris (Liber Leviticus 1, 15)

  • cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto quæ sancta sanctorum est et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis et rogetis pro ea in conspectu Domini (Liber Leviticus 10, 17)

  • et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra et non creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit (Liber Leviticus 13, 6)

  • sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes quicquid sub aspectu oculorum cadit (Liber Leviticus 13, 12)


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina