pronađen 2374 Rezultati za: domus Domini

  • narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quæ mandaverat (Liber Exodus 4, 28)

  • quod si non dimiseris eum ecce ego inmittam in te et in servos tuos et in populum tuum et in domos tuas omne genus muscarum et implebuntur domus Ægyptiorum muscis diversi generis et in universa terra in qua fuerint (Liber Exodus 8, 21)

  • qui timuit verbum Domini de servis Pharao fecit confugere servos suos et jumenta in domos (Liber Exodus 9, 20)

  • qui autem neglexit sermonem Domini dimisit servos suos et jumenta in agris (Liber Exodus 9, 21)

  • ait Moses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas ad Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias quia Domini est terra (Liber Exodus 9, 29)

  • ait Moses cum parvulis nostris et senibus pergemus cum filiis et filiabus cum ovibus et armentis est enim sollemnitas Domini nostri (Liber Exodus 10, 9)

  • cuncti greges pergent nobiscum non remanebit ex eis ungula quæ necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri præsertim cum ignoremus quid debeat immolari donec ad ipsum locum perveniamus (Liber Exodus 10, 26)

  • sic autem comedetis illum renes vestros accingetis calciamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes est enim phase id est transitus Domini (Liber Exodus 12, 11)

  • fasciculumque hysopi tinguite sanguine qui est in limine et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane (Liber Exodus 12, 22)

  • dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto percutiens Ægyptios et domos nostras liberans incurvatusque populus adoravit (Liber Exodus 12, 27)

  • surrexitque Pharao nocte et omnes servi ejus cunctaque Ægyptus et ortus est clamor magnus in Ægypto neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus (Liber Exodus 12, 30)

  • quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti (Liber Exodus 12, 41)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina