pronađen 999 Rezultati za: ecce
et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus et quærebant eum inferre et ponere ante eum (Evangelium secundum Lucam 5, 18)
gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa in cælo secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum (Evangelium secundum Lucam 6, 23)
cum autem adpropinquaret portæ civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suæ et hæc vidua erat et turba civitatis multa cum illa (Evangelium secundum Lucam 7, 12)
sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt (Evangelium secundum Lucam 7, 25)
hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui præparabit viam tuam ante te (Evangelium secundum Lucam 7, 27)
venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum (Evangelium secundum Lucam 7, 34)
et ecce mulier quæ erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisæi adtulit alabastrum unguenti (Evangelium secundum Lucam 7, 37)
et ecce venit vir cui nomen Jairus et ipse princeps synagogæ erat et cecidit ad pedes Jesu rogans eum ut intraret in domum ejus (Evangelium secundum Lucam 8, 41)
et ecce duo viri loquebantur cum illo erant autem Moses et Helias (Evangelium secundum Lucam 9, 30)
et ecce vir de turba exclamavit dicens magister obsecro te respice in filium meum quia unicus est mihi (Evangelium secundum Lucam 9, 38)
et ecce spiritus adprehendit illum et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eum (Evangelium secundum Lucam 9, 39)
ite ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos (Evangelium secundum Lucam 10, 3)