pronađen 4516 Rezultati za: et fratres ejus

  • et nunc filioli manete in eo ut cum apparuerit habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu ejus (Epistula I Ioannis 2, 28)

  • non sicut Cain ex maligno erat et occidit fratrem suum et propter quid occidit eum quoniam opera ejus maligna erant fratris autem ejus justa (Epistula I Ioannis 3, 12)

  • nolite mirari fratres si odit vos mundus (Epistula I Ioannis 3, 13)

  • nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morte (Epistula I Ioannis 3, 14)

  • in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus et in conspectu ejus suadeamus corda nostra (Epistula I Ioannis 3, 19)

  • et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata ejus custodimus et ea quæ sunt placita coram eo facimus (Epistula I Ioannis 3, 22)

  • et hoc est mandatum ejus ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis (Epistula I Ioannis 3, 23)

  • et qui servat mandata ejus in illo manet et ipse in eo et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem nobis dedit (Epistula I Ioannis 3, 24)

  • Deum nemo vidit umquam si diligamus invicem Deus in nobis manet et caritas ejus in nobis perfecta est (Epistula I Ioannis 4, 12)

  • in hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei cum Deum diligamus et mandata ejus faciamus (Epistula I Ioannis 5, 2)

  • hæc est enim caritas Dei ut mandata ejus custodiamus et mandata ejus gravia non sunt (Epistula I Ioannis 5, 3)

  • et hoc est testimonium quoniam vitam æternam dedit nobis Deus et hæc vita in Filio ejus est (Epistula I Ioannis 5, 11)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina