pronađen 65 Rezultati za: iniquitates

  • delevi ut nubem iniquitates tuas et quasi nebulam peccata tua revertere ad me quoniam redemi te (Liber Isaiae 44, 22)

  • ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras adtritus est propter scelera nostra disciplina pacis nostræ super eum et livore ejus sanati sumus (Liber Isaiae 53, 5)

  • pro eo quod laboravit anima ejus videbit et saturabitur in scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit (Liber Isaiae 53, 11)

  • sed iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis ne exaudiret (Liber Isaiae 59, 2)

  • multiplicatæ sunt enim iniquitates nostræ coram te et peccata nostra responderunt nobis quia scelera nostra nobiscum et iniquitates nostras cognovimus (Liber Isaiae 59, 12)

  • et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos (Liber Isaiae 64, 6)

  • iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum simul dicit Dominus qui sacrificaverunt super montes et super colles exprobraverunt mihi et remetiar opus eorum primum in sinu eorum (Liber Isaiae 65, 7)

  • iniquitates nostræ declinaverunt hæc et peccata nostra prohibuerunt bonum a nobis (Liber Ieremiae 5, 25)

  • reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores qui noluerunt audire verba mea et hii ergo abierunt post deos alienos ut servirent eis irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum (Liber Ieremiae 11, 10)

  • si iniquitates nostræ responderunt nobis Domine fac propter nomen tuum quoniam multæ sunt aversiones nostræ tibi peccavimus (Liber Ieremiae 14, 7)

  • et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum et abominationibus suis impleverunt hereditatem meam (Liber Ieremiae 16, 18)

  • et visitabo contra eum et contra semen ejus et contra servos ejus iniquitates suas et adducam super eos et super habitatores Hierusalem et super viros Juda omne malum quod locutus sum ad eos et non audierunt (Liber Ieremiae 36, 31)


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina