pronađen 460 Rezultati za: inter

  • cumque ingrederetur Moses tabernaculum fœderis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei (Liber Numeri 7, 89)

  • dixerunt eis inmundi sumus super animam hominis quare fraudamur ut non valeamus offerre oblationem Domino in tempore suo inter filios Israël (Liber Numeri 9, 7)

  • dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum (Liber Numeri 12, 6)

  • inter hæc Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam (Liber Numeri 13, 31)

  • et dimittetur universæ plebi filiorum Israël et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam (Liber Numeri 15, 26)

  • et stans inter mortuos ac viventes pro populo deprecatus est et plaga cessavit (Liber Numeri 16, 48)

  • dixitque Dominus ad Aaron in terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israël (Liber Numeri 18, 20)

  • cumque laverit qui vaccæ portaverat cineres vestimenta sua inmundus erit usque ad vesperum habebunt hoc filii Israël et advenæ qui habitant inter eos sanctum jure perpetuo (Liber Numeri 19, 10)

  • et versi in seditionem dixerunt utinam perissemus inter fratres nostros coram Domino (Liber Numeri 20, 3)

  • de summis silicibus videbo eum et de collibus considerabo illum populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur (Liber Numeri 23, 9)

  • fueruntque omnes qui numerati sunt viginti tria milia generis masculini ab uno mense et supra quia non sunt recensiti inter filios Israël nec eis cum ceteris data possessio (Liber Numeri 26, 62)

  • inter quos nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Mose et Aaron in deserto Sinai (Liber Numeri 26, 64)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina