pronađen 133 Rezultati za: judicia

  • et contempsit judicia mea ut plus esset impia quam gentes et præcepta mea ultra quam terræ quæ in circuitu ejus sunt judicia enim mea projecerunt et in præceptis meis non ambulaverunt (Prophetia Ezechielis 5, 6)

  • idcirco hæc dicit Dominus Deus quia superastis gentes quæ in circuitu vestro sunt in præceptis meis non ambulastis et judicia mea non fecistis et juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt non estis operati (Prophetia Ezechielis 5, 7)

  • ideo hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad te et ipse ego faciam in medio tui judicia in oculis gentium (Prophetia Ezechielis 5, 8)

  • ideo patres comedent filios in medio tui et filii comedent patres suos et faciam in te judicia et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum (Prophetia Ezechielis 5, 10)

  • et eris obprobrium et blasphemia exemplum et stupor in gentibus quæ in circuitu tuo sunt cum fecero in te judicia in furore et in indignatione et in increpationibus iræ (Prophetia Ezechielis 5, 15)

  • rex lugebit et princeps induetur mærore et manus populi terræ conturbabuntur secundum viam eorum faciam eis et secundum judicia eorum judicabo eos et scient quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 7, 27)

  • et eiciam vos de medio ejus daboque vos in manu hostium et faciam in vobis judicia (Prophetia Ezechielis 11, 9)

  • et scietis quia ego Dominus qui in præceptis meis non ambulastis et judicia mea non fecistis sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati (Prophetia Ezechielis 11, 12)

  • ut in præceptis meis ambulent et judicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum et ego sim eis in Deum (Prophetia Ezechielis 11, 20)

  • quoniam hæc dicit Dominus Deus quod si et quattuor judicia mea pessima gladium et famem et bestias malas et pestilentiam misero in Hierusalem ut interficiam de ea hominem et pecus (Prophetia Ezechielis 14, 21)

  • et conburent domos tuas igni et facient in te judicia in oculis mulierum plurimarum et desines fornicari et mercedes ultra non dabis (Prophetia Ezechielis 16, 41)

  • in præceptis meis ambulaverit et judicia mea custodierit ut faciat veritatem hic justus est vita vivet ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 18, 9)


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina