pronađen 1477 Rezultati za: mea
ad Israël autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem (Epistula ad Romanos 10, 21)
Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quærunt animam meam (Epistula ad Romanos 11, 3)
si quo modo ad æmulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis (Epistula ad Romanos 11, 14)
qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctæ ecclesiæ gentium (Epistula ad Romanos 16, 4)
salutate Rufum electum in Domino et matrem ejus et meam (Epistula ad Romanos 16, 13)
et sermo meus et prædicatio mea non in persuasibilibus sapientiæ verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis (Epistula I ad Corinthios 2, 4)
ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quæ sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo (Epistula I ad Corinthios 4, 17)
mea defensio apud eos qui me interrogant hæc est (Epistula I ad Corinthios 9, 3)
ego autem nullo horum usus sum non scripsi autem hæc ut ita fiant in me bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet (Epistula I ad Corinthios 9, 15)
quæ est ergo merces mea ut evangelium prædicans sine sumptu ponam evangelium ut non abutar potestate mea in evangelio (Epistula I ad Corinthios 9, 18)
conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea judicatur ab alia conscientia (Epistula I ad Corinthios 10, 29)
laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis præcepta mea tenetis (Epistula I ad Corinthios 11, 2)