pronađen 160 Rezultati za: nemo
propter quod ego sum tecum et nemo adponetur tibi ut noceat te quoniam populus est mihi multus in hac civitate (Actus Apostolorum 18, 10)
si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quæ hii accusant me nemo potest me illis donare Cæsarem appello (Actus Apostolorum 25, 11)
nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur (Epistula ad Romanos 14, 7)
quam nemo principum hujus sæculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriæ crucifixissent (Epistula I ad Corinthios 2, 8)
quis enim scit hominum quæ sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quæ Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei (Epistula I ad Corinthios 2, 11)
fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est qui est Christus Jesus (Epistula I ad Corinthios 3, 11)
nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo stultus fiat ut sit sapiens (Epistula I ad Corinthios 3, 18)
itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt (Epistula I ad Corinthios 3, 21)
nemo quod suum est quærat sed quod alterius (Epistula I ad Corinthios 10, 24)
ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Jesu et nemo potest dicere Dominus Jesus nisi in Spiritu Sancto (Epistula I ad Corinthios 12, 3)
qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria (Epistula I ad Corinthios 14, 2)
quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum manifestum est quia justus ex fide vivit (Epistula ad Galatas 3, 11)