pronađen 33 Rezultati za: paululum

  • paululum procedam famulus tuus ab Jordane tecum nec indigeo hac vicissitudine (Liber II Samuelis 19, 36)

  • pater tuus durissimum jugum inposuit nobis tu itaque nunc inminue paululum de imperio patris tui durissimo et de jugo gravissimo quod inposuit nobis et serviemus tibi (Liber I Regum 12, 4)

  • surrexit et abiit Sareptham cumque venisset ad portam civitatis apparuit ei mulier vidua colligens ligna et vocavit eam dixitque da mihi paululum aquæ in vase ut bibam (Liber I Regum 17, 10)

  • quæ respondit vivit Dominus Deus tuus quia non habeo panem nisi quantum pugillus capere potest farinæ in hydria et paululum olei in lecytho en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo ut comedamus et moriamur (Liber I Regum 17, 12)

  • cui ait quia noluisti audire vocem Domini ecce recedes a me et percutiet te leo cumque paululum recessisset ab eo invenit eum leo atque percussit (Liber I Regum 20, 36)

  • cum autem pervenissent ad aream Chidon tetendit Oza manum suam ut sustentaret arcam bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam (Liber I Paralipomenon 13, 9)

  • vectium autem quibus portabatur arca quia paululum longiores erant capita parebant ante oraculum si vero quis paululum fuisset extrinsecus eos videre non poterat fuit itaque arca ibi usque in præsentem diem (Liber II Paralipomenon 5, 9)

  • pater tuus durissimo jugo nos pressit tu leviora impera patre tuo qui nobis gravem inposuit servitutem et paululum de onere subleva ut serviamus tibi (Liber II Paralipomenon 10, 4)

  • sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quæ possidet nisi in facie tua benedixerit tibi (Liber Iob 1, 11)

  • numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum (Liber Iob 10, 20)

  • recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies ejus (Liber Iob 14, 6)

  • roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem ejus et emittes eum (Liber Iob 14, 20)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina