pronađen 100 Rezultati za: peccatis

  • fiat auris tua auscultans et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israël servis tuis et confiteor pro peccatis filiorum Israël quibus peccaverunt tibi et ego et domus patris mei peccavimus (Liber Nehemiae 1, 6)

  • et nunc Domine memor esto mei ne vindictam sumas de peccatis meis neque reminiscaris delicta mea vel parentum meorum (Liber Thobis 3, 3)

  • sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa minora esse supplicia flagella Domini quasi servi qui corripimur ad emendationem non ad perditionem nostram evenisse credamus (Liber Iudith 8, 27)

  • constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum ut mandaverit per prophetas suos ad populum quod tradat eos pro peccatis suis (Liber Iudith 11, 8)

  • scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiæ meæ (Liber Iob 13, 26)

  • tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis (Liber Iob 14, 16)

  • ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea (Liber Psalmorum 50, 7)

  • averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele (Liber Psalmorum 50, 11)

  • ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam (Liber Psalmorum 77, 38)

  • adiuva nos Deus salutaris noster propter gloriam nominis tui Domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum (Liber Psalmorum 78, 9)

  • non declines cor meum in verba malitiæ ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum (Liber Psalmorum 140, 4)

  • alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos sicut Heliodorus qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum ærarium etiam hic statim adveniens flagellatus et repulsus utique fuisset ab audacia (Liber II Maccabaeorum 5, 18)


“O mais belo Credo é o que se pronuncia no escuro, no sacrifício, com esforço”. São Padre Pio de Pietrelcina