pronađen 906 Rezultati za: potestatem humilitatem superbia poenitentia visionis interpretatione somnium lignum regem Babylon Nabuchodonosor angelos
et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi dæmonia (Evangelium secundum Marcum 3, 15)
et circumibat castella in circuitu docens et convocavit duodecim et cœpit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum inmundorum (Evangelium secundum Marcum 6, 7)
cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Johannis Baptistæ (Evangelium secundum Marcum 6, 25)
furta avaritiæ nequitiæ dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia (Evangelium secundum Marcum 7, 22)
Jesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum (Evangelium secundum Marcum 10, 42)
et dicunt illi in qua potestate hæc facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias (Evangelium secundum Marcum 11, 28)
et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terræ usque ad summum cæli (Evangelium secundum Marcum 13, 27)
sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cujusque operis et janitori præcipiat ut vigilet (Evangelium secundum Marcum 13, 34)
Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Judæorum (Evangelium secundum Marcum 15, 9)
quia respexit humilitatem ancillæ suæ ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes (Evangelium secundum Lucam 1, 48)
et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa (Evangelium secundum Lucam 4, 6)
ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam (Evangelium secundum Lucam 5, 24)