pronađen 4770 Rezultati za: pro

  • et dixit mihi hæc verba fidelissima et vera sunt et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quæ oportet fieri cito (Apocalypsis Ioannis 22, 6)

  • et ecce venio velociter beatus qui custodit verba prophetiæ libri hujus (Apocalypsis Ioannis 22, 7)

  • et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum qui servant verba libri hujus Deum adora (Apocalypsis Ioannis 22, 9)

  • et dicit mihi ne signaveris verba prophetiæ libri hujus tempus enim prope est (Apocalypsis Ioannis 22, 10)

  • contestor ego omni audienti verba prophetiæ libri hujus si quis adposuerit ad hæc adponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto (Apocalypsis Ioannis 22, 18)

  • et si quis deminuerit de verbis libri prophetiæ hujus auferet Deus partem ejus de ligno vitæ et de civitate sancta et de his quæ scripta sunt in libro isto (Apocalypsis Ioannis 22, 19)


“O meu passado, Senhor, à Tua misericórdia. O meu Presente, ao Teu amor. O meu futuro, à Tua Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina