pronađen 251 Rezultati za: quas

  • et fecit in Hierusalem diversi generis machinas quas in turribus conlocavit et in angulis murorum ut mitterent sagittas et saxa grandia egressumque est nomen ejus procul eo quod auxiliaretur ei Dominus et corroborasset illum (Liber II Paralipomenon 26, 15)

  • ipse est qui adolevit incensum in valle Benennon et lustravit filios suos in igne juxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israël (Liber II Paralipomenon 28, 3)

  • quis est de universis diis gentium quas vastaverunt patres mei qui potuerit eruere populum suum de manu mea ut possit etiam Deus vester eruere vos de hac manu (Liber II Paralipomenon 32, 14)

  • fecit autem malum coram Domino juxta abominationes gentium quas subvertit Dominus coram filiis Israël (Liber II Paralipomenon 33, 2)

  • igitur Manasses seduxit Judam et habitatores Hierusalem ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Israël (Liber II Paralipomenon 33, 9)

  • et abstulit deos alienos et simulacrum de domo Domini aras quoque quas fecerat in monte domus Domini et in Hierusalem et projecit omnia extra urbem (Liber II Paralipomenon 33, 15)

  • at illi dederunt eam artificibus et cementariis ut emerent lapides de lapidicinis et ligna ad commissuras ædificii et ad contignationem domorum quas destruxerant reges Juda (Liber II Paralipomenon 34, 11)

  • reliqua autem verborum Joacim et abominationum ejus quas operatus est et quæ inventa sunt in eo continentur in libro regum Israël et Juda regnavitque Joachin filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 36, 8)

  • et ceteri de gentibus quas transtulit Asennaphar magnus et gloriosus et habitare eas fecit in civitatibus Samariæ et in reliquis regionibus trans Flumen in pace (Liber Esdrae 4, 10)

  • memento mei Deus meus pro hoc et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei et in cærimoniis ejus (Liber Nehemiae 13, 14)

  • illa autem nullo modo consolari poterat sed cotidie exiliens circumspiciebat et circuibat vias omnes per quas spes remeandi videbatur ut procul videret eum si fieri possit venientem (Liber Thobis 10, 7)

  • nec his contenta procidit ad pedes regis flevitque et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagitæ et machinationes ejus pessimas quas excogitaverat contra Judæos juberet irritas fieri (Liber Esther 8, 3)


“Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros. E qual oração pode ser mais bela e mais aceita a Nossa Senhora do que o Rosario?” São Padre Pio de Pietrelcina