pronađen 374 Rezultati za: respondit

  • quibus ille respondit nonne vos estis qui odistis me et ejecistis de domo patris mei et nunc venistis ad me necessitate conpulsi (Liber Iudicum 11, 7)

  • quibus ille respondit quia tulit Israël terram meam quando ascendit de Ægypto a finibus Arnon usque Jaboc atque Jordanem nunc igitur cum pace redde mihi eam (Liber Iudicum 11, 13)

  • cui illa respondit pater mi si aperuisti os tuum ad Dominum fac mihi quodcumque pollicitus es concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis (Liber Iudicum 11, 36)

  • cui ille respondit vade et dimisit eam duobus mensibus cumque abisset cum sociis ac sodalibus suis flebat virginitatem suam in montibus (Liber Iudicum 11, 38)

  • quibus ille respondit disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens vocavique vos ut mihi præberetis auxilium et facere noluistis (Liber Iudicum 12, 2)

  • sed hoc respondit ecce concipies et paries filium cave ne vinum bibas et siceram et ne aliquo vescaris inmundo erit enim puer nazareus Dei ab infantia sua et ex utero matris usque ad diem mortis suæ (Liber Iudicum 13, 7)

  • qui surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad virum dixit ei tu es qui locutus es mulieri et ille respondit ego sum (Liber Iudicum 13, 11)

  • cui respondit angelus si me cogis non comedam panes tuos sin autem vis holocaustum facere offer illud Domino et nesciebat Manue quod angelus Dei esset (Liber Iudicum 13, 16)

  • cui ille respondit cur quæris nomen meum quod est mirabile (Liber Iudicum 13, 18)

  • cui respondit mulier si Dominus nos vellet occidere de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset nec ostendisset nobis hæc omnia neque ea quæ sunt ventura dixisset (Liber Iudicum 13, 23)

  • quæ fundebat apud Samson lacrimas et querebatur dicens odisti me et non diligis idcirco problema quod proposuisti filiis populi mei non vis mihi exponere at ille respondit patri meo et matri nolui dicere et tibi indicare potero (Liber Iudicum 14, 16)

  • cui respondit Samson ab hac die non erit culpa in me contra Philistheos faciam enim vobis mala (Liber Iudicum 15, 3)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina