pronađen 111 Rezultati za: sapientiam

  • sapientiam ejus enarrabunt gentes et laudem ejus nuntiabit ecclesia (Liber Ecclesiasticus 39, 14)

  • defecto ætate et cui de omnibus cura est et incredibili qui perdit sapientiam (Liber Ecclesiasticus 41, 4)

  • melior est homo qui abscondit stultitiam suam quam homo qui abscondit sapientiam suam (Liber Ecclesiasticus 41, 18)

  • omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit sapientiam (Liber Ecclesiasticus 43, 37)

  • sapientiam ipsorum narrent populi laudem eorum nuntiet ecclesia (Liber Ecclesiasticus 44, 15)

  • et testamentum David regi filio Jesse de tribu Juda hereditas ipsi et semini ejus ut daret sapientiam in cor nostrum judicare gentem suam in justitia ne abolerentur bona ipsorum et gloriam eorum in gentem ipsorum æternam fecit (Liber Ecclesiasticus 45, 31)

  • doctrinam sapientiæ et disciplinæ scripsi in codice isto Jesus filius Sirach Hierosolymita qui renovavit sapientiam de corde suo (Liber Ecclesiasticus 50, 29)

  • eo quod non haberent sapientiam et perierunt propter insipientiam suam (Liber Baruch 3, 28)

  • elevatum est cor tuum in decore tuo perdidisti sapientiam tuam in decore tuo in terram projeci te ante faciem regum dedi te ut cernerent te (Prophetia Ezechielis 28, 17)

  • Et ipse mutat tempora, et ætates transfert regna, atque constituit dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam (Prophetia Danielis 2, 21)

  • Tibi Deus patrum nostrorum confiteor, teque laudo quia sapientiam, et fortitudinem dedisti mihi et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis. (Prophetia Danielis 2, 23)

  • Emath quoque in terminis ejus et Tyrus et Sidon adsumpserunt quippe sibi sapientiam valde (Prophetia Zachariae 9, 2)


“Que Nossa Mãe do Céu tenha piedade de nós e com um olhar maternal levante-nos, purifique-nos e eleve-nos a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina