pronađen 126 Rezultati za: sempiternum

  • Dominus autem mecum est quasi bellator fortis idcirco qui persequuntur me cadent et infirmi erunt confundentur vehementer quia non intellexerunt obprobrium sempiternum quod numquam delebitur (Liber Ieremiae 20, 11)

  • et dabo vos in obprobrium sempiternum et in ignominiam æternam quæ numquam oblivione delebitur (Liber Ieremiae 23, 40)

  • et feriam eis pactum sempiternum et non desinam eis benefacere et timorem meum dabo in corde eorum ut non recedant a me (Liber Ieremiae 32, 40)

  • qui responderunt non bibemus vinum quia Jonadab filius Rechab pater noster præcepit nobis dicens non bibetis vinum vos et filii vestri usque in sempiternum (Liber Ieremiae 35, 6)

  • propterea habitabunt dracones cum fatuis ficariis et habitabunt in ea strutiones et non habitabitur ultra usque ad sempiternum nec extruetur usque ad generationem et generationem (Liber Ieremiae 50, 39)

  • in calore eorum ponam potus eorum et inebriabo eos ut sopiantur et dormiant somnum sempiternum et non consurgant dicit Dominus (Liber Ieremiae 51, 39)

  • et inebriabo principes ejus et sapientes ejus duces ejus et magistratus ejus et fortes ejus et dormient somnum sempiternum et non expergiscentur ait Rex Dominus exercituum nomen ejus (Liber Ieremiae 51, 57)

  • CAPH quia non repellet in sempiternum Dominus (Lamentationes 3, 31)

  • et statuam illis testamentum alterum sempiternum ut sim illis in Deum et ipsi erunt mihi in populum et non movebo amplius populum meum filios Israël a terra quam dedi illis (Liber Baruch 2, 35)

  • quia tu sedes in sempiternum et nos peribimus in ævum (Liber Baruch 3, 3)

  • emisi enim vos cum luctu et ploratu reducet autem vos mihi Deus cum gaudio et jucunditate in sempiternum (Liber Baruch 4, 23)

  • nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum Pax justitiæ et Honor pietatis (Liber Baruch 5, 4)


“Que Nossa Senhora aumente a graça em você e a faça digna do Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina