pronađen 1424 Rezultati za: sicut
induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiæ benignitatem humilitatem modestiam patientiam (Epistula ad Colossenses 3, 12)
subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos (Epistula ad Colossenses 3, 13)
mulieres subditæ estote viris sicut oportet in Domino (Epistula ad Colossenses 3, 18)
quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus (Epistula ad Colossenses 3, 23)
quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 5)
sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 2)
sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 4)
neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiæ Deus testis est (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 5)
sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 11)
ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 13)
vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quæ sunt in Judæa in Christo Jesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Judæis (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 14)
nam et cum apud vos essemus prædicebamus vobis passuros nos tribulationes sicut et factum est et scitis (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 4)