pronađen 118 Rezultati za: sive

  • omne quod Domino consecratur sive homo fuerit sive animal sive ager non veniet nec redimi poterit quicquid semel fuerit consecratum sanctum sanctorum erit Domino (Liber Leviticus 27, 28)

  • omnes decimæ terræ sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt et illi sanctificantur (Liber Leviticus 27, 30)

  • loquere ad filios Israël vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quæ solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint (Liber Numeri 5, 6)

  • loquere ad filios Israël et dices ad eos vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare (Liber Numeri 6, 2)

  • loquere filiis Israël homo qui fuerit inmundus super anima sive in via procul in gente vestra faciat phase Domino (Liber Numeri 9, 10)

  • circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati (Liber Numeri 11, 8)

  • et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus (Liber Numeri 15, 3)

  • et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos (Liber Numeri 15, 5)

  • anima vero quæ per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo (Liber Numeri 15, 30)

  • quicquid primum erumpet e vulva cunctæ carnis quam offerunt Domino sive ex hominibus sive de pecoribus fuerit tui juris erit ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias et omne animal quod inmundum est redimi facias (Liber Numeri 18, 15)

  • si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis aut per se mortui sive os illius vel sepulchrum inmundus erit septem diebus (Liber Numeri 19, 16)

  • si voverit et juramento se constrinxerit ut per jejunium vel ceterarum rerum abstinentiam adfligat animam suam in arbitrio viri erit ut faciat sive non faciat (Liber Numeri 30, 14)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina