pronađen 84 Rezultati za: testimonii

  • et comedetis eas in omnibus locis vestris tam vos quam familiæ vestræ quia pretium est pro ministerio quo servitis in tabernaculo testimonii (Liber Numeri 18, 31)

  • et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in monumentum filiorum Israël coram Domino (Liber Numeri 31, 54)

  • et ait Dominus ad Mosen ecce prope sunt dies mortis tuæ voca Josue et state in tabernaculo testimonii ut præcipiam ei abierunt ergo Moses et Josue et steterunt in tabernaculo testimonii (Liber Deuteronomii 31, 14)

  • congregatique sunt omnes filii Israël in Silo ibique fixerunt tabernaculum testimonii et fuit eis terra subiecta (Liber Iosue 18, 1)

  • hæ sunt possessiones quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Josue filius Nun et principes familiarum ac tribuum filiorum Israël in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii partitique sunt terram (Liber Iosue 19, 51)

  • et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Hierusalem stabant autem juxta ordinem suum in ministerio (Liber I Paralipomenon 6, 32)

  • porro Zaccharias filius Mosollamia janitor portæ tabernaculi testimonii (Liber I Paralipomenon 9, 21)

  • vocavitque rex Jojadæ principem et dixit ei quare non tibi fuit curæ ut cogeres Levitas inferre de Juda et de Hierusalem pecuniam quæ constituta est a Mose servo Domini ut inferret eam omnis multitudo Israël in tabernaculum testimonii (Liber II Paralipomenon 24, 6)

  • considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus (Actus Apostolorum 6, 3)

  • tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat (Actus Apostolorum 7, 44)

  • et ipsi vicerunt illum propter sanguinem agni et propter verbum testimonii sui et non dilexerunt animam suam usque ad mortem (Apocalypsis Ioannis 12, 11)

  • et post hæc vidi et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in cælo (Apocalypsis Ioannis 15, 5)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina