pronađen 2473 Rezultati za: tribus ex Israel

  • flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël ab exactoribus Pharaonis dicentibus quare non impletis mensuram laterum sicut prius nec heri nec hodie (Liber Exodus 5, 14)

  • veneruntque præpositi filiorum Israël et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes cur ita agis contra servos tuos (Liber Exodus 5, 15)

  • videbantque se præpositi filiorum Israël in malo eo quod diceretur eis non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies (Liber Exodus 5, 19)

  • ego audivi gemitum filiorum Israël quo Ægyptii oppresserunt eos et recordatus sum pacti mei (Liber Exodus 6, 5)

  • ideo dic filiis Israël ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis (Liber Exodus 6, 6)

  • narravit ergo Moses omnia filiis Israël qui non adquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum (Liber Exodus 6, 9)

  • ingredere et loquere ad Pharao regem Ægypti ut dimittat filios Israël de terra sua (Liber Exodus 6, 11)

  • respondit Moses coram Domino ecce filii Israël non me audiunt et quomodo audiet me Pharao præsertim cum sim incircumcisus labiis (Liber Exodus 6, 12)

  • locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israël et ad Pharao regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti (Liber Exodus 6, 13)

  • iste est Aaron et Moses quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas (Liber Exodus 6, 26)

  • hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Ægypti ut educant filios Israël de Ægypto iste Moses et Aaron (Liber Exodus 6, 27)

  • tu loqueris omnia quæ mando tibi ille loquetur ad Pharaonem ut dimittat filios Israël de terra sua (Liber Exodus 7, 2)


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina