pronađen 1573 Rezultati za: tui

  • si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem mortui inter se dispertient (Liber Exodus 21, 35)

  • diis non detrahes et principi populi tui non maledices (Liber Exodus 22, 28)

  • si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad eum (Liber Exodus 23, 4)

  • anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiæ agri ita facies in vinea et in oliveto tuo (Liber Exodus 23, 11)

  • et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quæcumque serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agro (Liber Exodus 23, 16)

  • primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui nec coques hedum in lacte matris suæ (Liber Exodus 23, 19)

  • quod si audieris vocem ejus et feceris omnia quæ loquor inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te (Liber Exodus 23, 22)

  • servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui (Liber Exodus 23, 25)

  • quas cum ille accepisset formavit opere fusorio et fecit ex eis vitulum conflatilem dixeruntque hii sunt dii tui Israël qui te eduxerunt de terra Ægypti (Liber Exodus 32, 4)

  • recesserunt cito de via quam ostendisti eis feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt isti sunt dii tui Israël qui te eduxerunt de terra Ægypti (Liber Exodus 32, 8)

  • ne quæso dicant Ægyptii callide eduxit eos ut interficeret in montibus et deleret e terra quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui (Liber Exodus 32, 12)

  • et mittam præcursorem tui angelum ut eiciam Chananeum et Amorreum et Hettheum et Ferezeum et Eveum et Jebuseum (Liber Exodus 33, 2)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina