pronađen 398 Rezultati za: tunc
tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas (Evangelium secundum Lucam 24, 45)
et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc (Evangelium secundum Ioannem 2, 10)
ut autem ascenderunt fratres ejus tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto (Evangelium secundum Ioannem 7, 10)
dixit ergo eis Jesus cum exaltaveritis Filium hominis tunc cognoscetis quia ego sum et a me ipso facio nihil sed sicut docuit me Pater hæc loquor (Evangelium secundum Ioannem 8, 28)
ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus (Evangelium secundum Ioannem 11, 6)
tunc ergo dixit eis Jesus manifeste Lazarus mortuus est (Evangelium secundum Ioannem 11, 14)
hæc non cognoverunt discipuli ejus primum sed quando glorificatus est Jesus tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo et hæc fecerunt ei (Evangelium secundum Ioannem 12, 16)
et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Jesus quod facis fac citius (Evangelium secundum Ioannem 13, 27)
tunc ergo adprehendit Pilatus Jesum et flagellavit (Evangelium secundum Ioannem 19, 1)
tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur susceperunt autem Jesum et eduxerunt (Evangelium secundum Ioannem 19, 16)
tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit (Evangelium secundum Ioannem 20, 8)
tunc reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur Oliveti qui est juxta Hierusalem sabbati habens iter (Actus Apostolorum 1, 12)