pronađen 516 Rezultati za: venit
in propria venit et sui eum non receperunt (Evangelium secundum Ioannem 1, 11)
hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat (Evangelium secundum Ioannem 1, 30)
et dicit ei Jesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea (Evangelium secundum Ioannem 2, 4)
hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest hæc signa facere quæ tu facis nisi fuerit Deus cum eo (Evangelium secundum Ioannem 3, 2)
hoc est autem judicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera (Evangelium secundum Ioannem 3, 19)
omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera ejus (Evangelium secundum Ioannem 3, 20)
qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur ejus opera quia in Deo sunt facta (Evangelium secundum Ioannem 3, 21)
post hæc venit Jesus et discipuli ejus in judæam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat (Evangelium secundum Ioannem 3, 22)
qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de cælo venit supra omnes est (Evangelium secundum Ioannem 3, 31)
venit ergo in civitatem Samariæ quæ dicitur Sychar juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo (Evangelium secundum Ioannem 4, 5)
venit mulier de Samaria haurire aquam dicit ei Jesus da mihi bibere (Evangelium secundum Ioannem 4, 7)
sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quærit qui adorent eum (Evangelium secundum Ioannem 4, 23)