pronađen 111 Rezultati za: vox

  • postquam autem transiit meridies et illis prophetantibus venerat tempus quo sacrificium offerri solet nec audiebatur vox neque aliquis respondebat nec adtendebat orantes (Liber I Regum 18, 29)

  • quod cum audisset Helias operuit vultum suum pallio et egressus stetit in ostio speluncæ et ecce vox ad eum dicens quid agis hic Helia (Liber I Regum 19, 13)

  • Giezi autem præcesserat eos et posuerat baculum super faciem pueri et non erat vox neque sensus reversusque est in occursum ejus et nuntiavit ei dicens non surrexit puer (Liber II Regum 4, 31)

  • surrexerunt autem sacerdotes atque Levitæ benedicentes populo et exaudita est vox eorum pervenitque oratio in habitaculum sanctum cæli (Liber II Paralipomenon 30, 27)

  • nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris lætantium et vocem fletus populi commixtim enim populus vociferabatur clamore magno et vox audiebatur procul (Liber Esdrae 3, 13)

  • et missa est vox in Juda et in Hierusalem omnibus filiis transmigrationis ut congregarentur in Hierusalem (Liber Esdrae 10, 7)

  • rugitus leonis et vox leænæ et dentes catulorum leonum contriti sunt (Liber Iob 4, 10)

  • post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suæ et non investigabitur cum audita fuerit vox ejus (Liber Iob 37, 4)

  • vox Domini super aquas Deus majestatis intonuit Dominus super aquas multas (Liber Psalmorum 28, 3)

  • vox Domini in virtute vox Domini in magnificentia (Liber Psalmorum 28, 4)

  • vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani (Liber Psalmorum 28, 5)

  • vox Domini intercidentis flammam ignis (Liber Psalmorum 28, 7)


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina