Talált 166 Eredmények: Ioab et homicidium Abner

  • Egressusque est Abner filius Ner et pueri Isbaal filii Saul de Mahanaim in Gabaon. (Liber II Samuelis 2, 12)

  • Porro Ioab filius Sarviae et pueri David egressi sunt et occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon; et, cum in unum convenissent e regione, constiterunt hi ex una parte piscinae et illi ex altera. (Liber II Samuelis 2, 13)

  • Dixitque Abner ad Ioab: “Surgant pueri et ludant coram nobis”. Et respondit Ioab: “Surgant”. (Liber II Samuelis 2, 14)

  • Et ortum est bellum durum valde in die illa, fugatusque est Abner et viri Israel a pueris David. (Liber II Samuelis 2, 17)

  • Erant autem ibi tres filii Sarviae: Ioab et Abisai et Asael. Porro Asael cursor velocissimus fuit quasi unus ex capreis, quae morantur in campis. (Liber II Samuelis 2, 18)

  • Persequebatur autem Asael Abner et non declinavit ad dextram sive ad sinistram omittens persequi Abner. (Liber II Samuelis 2, 19)

  • Respexit itaque Abner post tergum suum et ait: “Tune es Asael?”. Qui respondit: “Ego sum”. (Liber II Samuelis 2, 20)

  • Dixitque ei Abner: “Vade ad dextram sive ad sinistram et apprehende unum de adulescentibus et tolle tibi spolia eius”. Noluit autem Asael omittere quin urgeret eum. (Liber II Samuelis 2, 21)

  • Rursumque locutus est Abner ad Asael: “Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram et levare non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuum”. (Liber II Samuelis 2, 22)

  • Qui audire contempsit et noluit declinare. Percussit ergo eum Abner, aversa hasta in inguine, et exiit hasta retrorsum, et mortuus est ibi. Omnesque qui transibant per locum, in quo ceciderat Asael et mortuus erat, subsistebant. (Liber II Samuelis 2, 23)

  • Persequentibus autem Ioab et Abisai fugientem Abner, sol occubuit; et venerunt usque ad collem Amma, qui est ex adverso Gaiah in via deserti in Gabaon. (Liber II Samuelis 2, 24)

  • Congregatique sunt filii Beniamin ad Abner et conglobati in unum cuneum steterunt in summitate tumuli unius. (Liber II Samuelis 2, 25)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina