Talált 166 Eredmények: Ioab et homicidium Abner

  • Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israel dicens: “Tam heri quam nudiustertius quaerebatis David, ut regnaret super vos; (Liber II Samuelis 3, 17)

  • Locutus est autem Abner etiam ad Beniamin; et abiit, ut loqueretur ad David in Hebron omnia, quae placuerant Israel et universo Beniamin. (Liber II Samuelis 3, 19)

  • Venitque ad David in Hebron cum viginti viris, et fecit David Abner et viris eius, qui venerant cum eo, convivium. (Liber II Samuelis 3, 20)

  • Et dixit Abner ad David: “Surgam, ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israel, et ineant tecum foedus, et imperes omnibus, sicut desiderat anima tua”. Cum ergo deduxisset David Abner, et ille isset in pace, (Liber II Samuelis 3, 21)

  • pueri David et Ioab venerunt ab expeditione cum praeda magna. Abner autem non erat cum David in Hebron, quia iam dimiserat eum, et profectus fuerat in pace, (Liber II Samuelis 3, 22)

  • et Ioab et omnis exercitus, qui erat cum eo, postea venerant. Nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus: “Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace”. (Liber II Samuelis 3, 23)

  • Et ingressus est Ioab ad regem et ait: “Quid fecisti? Ecce venit Abner ad te; quare dimisisti eum, et abiit et recessit? (Liber II Samuelis 3, 24)

  • Ignoras Abner filium Ner? Certe ad hoc venit, ut deciperet te et sciret exitum tuum et introitum tuum et nosset omnia quae agis”. (Liber II Samuelis 3, 25)

  • Egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner, et reduxerunt eum a cisterna Sira, ignorante David. (Liber II Samuelis 3, 26)

  • Cumque redisset Abner in Hebron, seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae, ut loqueretur ei quiete, et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asael fratris eius. (Liber II Samuelis 3, 27)

  • Quod cum audisset David rem iam gestam, ait: “Mundus ego sum et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner; (Liber II Samuelis 3, 28)

  • et veniat super caput Ioab et super omnem domum patris eius, nec deficiat de domo Ioab fluxum morbidum sustinens, leprosus et tenens fusum et cadens gladio et indigens pane”. (Liber II Samuelis 3, 29)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina