Talált 166 Eredmények: Ioab et homicidium Abner

  • Igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asael fratrem eorum in Gabaon in proelio. (Liber II Samuelis 3, 30)

  • Dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum, qui erat cum eo: “Scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner”. Porro rex David sequebatur feretrum. (Liber II Samuelis 3, 31)

  • Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex David vocem suam et flevit super tumulum Abner; flevit autem et omnis populus. (Liber II Samuelis 3, 32)

  • Plangensque rex et lugens Abner ait: “Numquid, ut mori solent insensati, mori debuit Abner? (Liber II Samuelis 3, 33)

  • Et cognovit omne vulgus et universus Israel in die illa quoniam non actum fuisset a rege, ut occideretur Abner filius Ner. (Liber II Samuelis 3, 37)

  • Audivit autem Isbaal filius Saul quod cecidisset Abner in He bron, et dissolutae sunt manus eius, omnisque Israel perturbatus est. (Liber II Samuelis 4, 1)

  • Praecepit itaque David pueris, et interfecerunt eos; praecidentesque manus et pedes eorum suspenderunt eos super piscinam in Hebron. Caput autem Isbaal tulerunt et sepelierunt in sepulcro Abner in Hebron. (Liber II Samuelis 4, 12)

  • Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum; porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis, (Liber II Samuelis 8, 16)

  • Quod cum audisset David, misit Ioab et omnem exercitum, viros fortissimos. (Liber II Samuelis 10, 7)

  • Videns igitur Ioab quod praeparatum esset adversum se proelium et ex adverso et post tergum, elegit ex omnibus electis Israel et instruxit aciem contra Syros; (Liber II Samuelis 10, 9)

  • Et ait Ioab: “Si praevaluerint adversum me Syri, eris mihi in adiutorium; si autem filii Ammon praevaluerint adversum te, auxiliabor tibi. (Liber II Samuelis 10, 11)

  • Iniit itaque Ioab et populus, qui erat cum eo, certamen contra Syros, qui fugerunt a facie eius. (Liber II Samuelis 10, 13)


“Dirás tu o mais belo dos credos quando houver noite em redor de ti, na hora do sacrifício, na dor, no supremo esforço duma vontade inquebrantável para o bem. Este credo é como um relâmpago que rasga a escuridão de teu espírito e no seu brilho te eleva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina