Talált 166 Eredmények: Ioab et homicidium Abner

  • Et exclamavit Abner ad Ioab et ait: “Num usque ad internecionem tuus mucro desaeviet? An ignoras quod periculosa sit desperatio? Usquequo non dicis populo, ut omittat persequi fratres suos?”. (Liber II Samuelis 2, 26)

  • Et ait Ioab: “Vivit Deus, nisi locutus fuisses, usque mane non recessisset populus persequens unusquisque fratrem suum”. (Liber II Samuelis 2, 27)

  • Insonuit ergo Ioab bucina, et stetit omnis exercitus; nec persecuti sunt ultra Israel neque certaverunt amplius. (Liber II Samuelis 2, 28)

  • Abner autem et viri eius abierunt per Arabam tota nocte illa et transierunt Iordanem et, lustrato toto saltu Bethron, venerunt Mahanaim. (Liber II Samuelis 2, 29)

  • Porro Ioab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum; et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaele; (Liber II Samuelis 2, 30)

  • servi autem David percusserunt de Beniamin et ex viris, qui erant cum Abner, trecentos sexaginta, qui et mortui sunt. (Liber II Samuelis 2, 31)

  • Tuleruntque Asael et sepelierunt eum in sepulcro patris sui in Bethlehem. Et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri, qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron. (Liber II Samuelis 2, 32)

  • Cum ergo esset proelium inter domum Saul et domum David, Abner filius Ner regebat domum Saul. (Liber II Samuelis 3, 6)

  • Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Aia. Dixitque Isbaal ad Abner: (Liber II Samuelis 3, 7)

  • Haec faciat Deus Abner et haec addat ei, nisi, quomodo iuravit Dominus David, sic faciam cum eo, (Liber II Samuelis 3, 9)

  • Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes: “Cuius est terra?”, et ut loquerentur: “Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israel”. (Liber II Samuelis 3, 12)

  • Sequebaturque eam vir suus plorans usque Bahurim; et dixit ad eum Abner: “Vade, revertere”. Qui reversus est. (Liber II Samuelis 3, 16)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina