Talált 1419 Eredmények: Filii Noe et generationes Noe

  • istæ generationes cæli et terræ quando creatæ sunt in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram (Liber Genesis 2, 4)

  • cognovit autem Cain uxorem suam quæ concepit et peperit Enoch et ædificavit civitatem vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui Enoch (Liber Genesis 4, 17)

  • videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchræ acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant (Liber Genesis 6, 2)

  • gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illæque genuerunt isti sunt potentes a sæculo viri famosi (Liber Genesis 6, 4)

  • hæ generationes Nœ Nœ vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavit (Liber Genesis 6, 9)

  • ponamque fœdus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii tui uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum (Liber Genesis 6, 18)

  • et ingressus est Nœ et filii ejus uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii (Liber Genesis 7, 7)

  • in articulo diei illius ingressus est Nœ et Sem et Ham et Jafeth filii ejus uxor illius et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam (Liber Genesis 7, 13)

  • egredere de arca tu et uxor tua filii tui et uxores filiorum tuorum tecum (Liber Genesis 8, 16)

  • egressus est ergo Nœ et filii ejus uxor illius et uxores filiorum ejus cum eo (Liber Genesis 8, 18)

  • dixitque Deus hoc signum fœderis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quæ est vobiscum in generationes sempiternas (Liber Genesis 9, 12)

  • erant igitur filii Nœ qui egressi sunt de arca Sem Ham et Jafeth porro Ham ipse est pater Chanaan (Liber Genesis 9, 18)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina