1. recordatus autem Deus Nœ cunctarumque animantium et omnium jumentorum quæ erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutæ sunt aquæ

2. et clausi sunt fontes abyssi et cataractæ cæli et prohibitæ sunt pluviæ de cælo

3. reversæque aquæ de terra euntes et redeuntes et cœperunt minui post centum quinquaginta dies

4. requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis super montes Armeniæ

5. at vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium

6. cumque transissent quadraginta dies aperiens Nœ fenestram arcæ quam fecerat dimisit corvum

7. qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquæ super terram

8. emisit quoque columbam post eum ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ

9. quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus reversa est ad eum in arcam aquæ enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcam

10. expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam ex arca

11. at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Nœ quod cessassent aquæ super terram

12. expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quæ non est reversa ultra ad eum

13. igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutæ sunt aquæ super terram et aperiens Nœ tectum arcæ aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terræ

14. mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra

15. locutus est autem Deus ad Nœ dicens

16. egredere de arca tu et uxor tua filii tui et uxores filiorum tuorum tecum

17. cuncta animantia quæ sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quæ reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eam

18. egressus est ergo Nœ et filii ejus uxor illius et uxores filiorum ejus cum eo

19. sed et omnia animantia jumenta et reptilia quæ repunt super terram secundum genus suum arcam egressa sunt

20. ædificavit autem Nœ altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare

21. odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terræ propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci

22. cunctis diebus terræ sementis et messis frigus et æstus æstas et hiemps nox et dies non requiescent





“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina