Fondare 238 Risultati per: regnavit Ieroboam

  • At Ieroboam filius Nabat, cum adhuc esset in Aegypto profugus a facie regis Salomonis, audito hoc nuntio, reversus est de Aegypto. (Liber I Regum 12, 2)

  • Miseruntque et vocaverunt eum. Venit ergo Ieroboam et omnis multitudo Israel, et locuti sunt ad Roboam dicentes: (Liber I Regum 12, 3)

  • Venit ergo Ieroboam et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex dicens: “Revertimini ad me die tertia”. (Liber I Regum 12, 12)

  • Ergo non acquievit rex populo, quoniam dispositum erat a Domino, ut suscitaret verbum suum, quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae ad Ieroboam filium Nabat. (Liber I Regum 12, 15)

  • Super filios autem Israel, quicumque habitabant in civitatibus Iudae, regnavit Roboam. (Liber I Regum 12, 17)

  • Factum est autem cum audisset omnis Israel quod reversus esset Ieroboam, miserunt et vocaverunt eum, congregato coetu, et constituerunt eum regem super omnem Israel; nec secutus est quisquam domum David praeter tribum Iudae solam. (Liber I Regum 12, 20)

  • Aedificavit autem Ieroboam Sichem in monte Ephraim et habitavit ibi; et egressus inde aedificavit Phanuel. (Liber I Regum 12, 25)

  • Dixitque Ieroboam in corde suo: “Nunc revertetur regnum ad domum David, (Liber I Regum 12, 26)

  • Et ecce vir Dei venit de Iuda in sermone Domini in Bethel, Ieroboam stante super altare ad adolendum; (Liber I Regum 13, 1)

  • Post haec non est reversus Ieroboam de via sua pessima, sed iterum faciebat de novissimis populi sacerdotes excelsorum; quicumque volebat, implebat eius manum, ut fieret sacerdos excelsorum. (Liber I Regum 13, 33)

  • Et propter hanc causam peccavit domus Ieroboam, et eversa est et deleta de superficie terrae. (Liber I Regum 13, 34)

  • In tempore illo aegrotavit Abia filius Ieroboam, 2 dixitque Ieroboam uxori suae: “Surge et commuta habitum, ne cognoscaris quod sis uxor Ieroboam, et vade in Silo, ubi est Ahias propheta, qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc. (Liber I Regum 14, 1)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina