1. osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino

2. fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulæ dilexerunt te

3. trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et lætabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te

4. nigra sum sed formonsa filiæ Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis

5. nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meæ pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi

6. indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum

7. si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos juxta tabernacula pastorum

8. equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea

9. pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis collum tuum sicut monilia

10. murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento

11. dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum

12. fasciculus murræ dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur

13. botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi

14. ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum

15. ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus

16. tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina





Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina