1. et factum est verbum Domini ad Jonam filium Amathi dicens

2. surge vade in Nineven civitatem grandem et prædica in ea quia ascendit malitia ejus coram me

3. et surrexit Jona ut fugeret in Tharsis a facie Domini et descendit Joppen et invenit navem euntem in Tharsis et dedit naulum ejus et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini

4. Dominus autem misit ventum magnum in mari et facta est tempestas magna in mari et navis periclitabatur conteri

5. et timuerunt nautæ et clamaverunt viri ad deum suum et miserunt vasa quæ erant in navi in mare ut adleviaretur ab eis et Jona descendit ad interiora navis et dormiebat sopore gravi

6. et accessit ad eum gubernator et dixit ei quid tu sopore deprimeris surge invoca Deum tuum si forte recogitet Deus de nobis et non pereamus

7. et dixit vir ad collegam suum venite et mittamus sortes et sciamus quare hoc malum sit nobis et miserunt sortes et cecidit sors super Jonam

8. et dixerunt ad eum indica nobis cujus causa malum istud sit nobis quod est opus tuum quæ terra tua et quo vel ex quo populo es tu

9. et dixit ad eos Hebræus ego sum et Dominum Deum cæli ego timeo qui fecit mare et aridam

10. et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum quid hoc fecisti cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret quia indicaverat eis

11. et dixerunt ad eum quid faciemus tibi et cessabit mare a nobis quia mare ibat et intumescebat

12. et dixit ad eos tollite me et mittite in mare et cessabit mare a vobis scio enim ego quoniam propter me tempestas grandis hæc super vos

13. et remigabant viri ut reverterentur ad aridam et non valebant quia mare ibat et intumescebat super eos

14. et clamaverunt ad Dominum et dixerunt quæsumus Domine ne pereamus in anima viri istius et ne des super nos sanguinem innocentem quia tu Domine sicut voluisti fecisti

15. et tulerunt Jonam et miserunt in mare et stetit mare a fervore suo

16. et timuerunt viri timore magno Dominum et immolaverunt hostias Domino et voverunt vota





“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina