1. Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Jesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis

2. et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiæ

3. gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo

4. qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri

5. cui est gloria in sæcula sæculorum amen

6. miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium

7. quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi

8. sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit

9. sicut prædiximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis anathema sit

10. modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quæro hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem

11. notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem

12. neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Jesu Christi

13. audistis enim conversationem meam aliquando in judaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam

14. et proficiebam in judaismo supra multos cœtaneos in genere meo abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum

15. cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meæ et vocavit per gratiam suam

16. ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini

17. neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum

18. deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim

19. alium autem apostolorum vidi neminem nisi Jacobum fratrem Domini

20. quæ autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior

21. deinde veni in partes Syriæ et Ciliciæ

22. eram autem ignotus facie ecclesiis Judææ quæ erant in Christo

23. tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat

24. et in me clarificabant Deum





“Nossa Senhora está sempre pronta a nos socorrer, mas por acaso o mundo a escuta e se emenda?” São Padre Pio de Pietrelcina